monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 132, 9
Ergo illi tanquam barba erant . Multi enim fortes erant, et multas persecutiones passi sunt. Sed si neque a barba descendisset unguentum, modo monasteria non haberemus. Sed quia descendit et in oram vestimenti; sic enim ait, Quod descendit in oram vestimenti eius: secuta est Ecclesia, de veste Domini peperit monasteria. Nam vestis sacerdotalis Ecclesiam significat. Ipsa est vestis de qua dicit Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam . Mundatur, ut non habeat maculam; extenditur, ut non habeat rugam. Ubi eam extendit fullo, nisi in ligno? Videmus quotidie a fullonibus tunicas quodammodo crucifigi: crucificuntur, ut rugam non habeant. Quid est ergo ora vestimenti? fratres mei, in ora vestimenti quid accepturi sumus? Ora, finis vestimenti est. Quid accepturi sumus in fine vestimenti? An quia in fine temporum habitura erat Ecclesia fratres habitantes in unum? an in ora perfectionem intelligimus, quia in ora vestimentum perficitur; et illi perfecti, qui norunt habitare in unum? Illi perfecti qui legem implent. Quomodo autem impletur lex Christi ab eis qui habitant fratres in unum? Audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi . Haec est ora vestimenti. Quomodo, fratres mei, intelligimus, quam oram dicat, quo potuit descendere unguentum? Non puto quod oram vestimenti in lateribus voluit intelligi. Sunt enim orae in lateribus. Sed a barba descendere unguentum ad oram potuit, quae in capite est, ubi aperitur capitium . Tales sunt qui habitant in unum: ut quomodo per oras istas intrat caput hominis, ut vestiat se; sic per concordiam fraternam Christus intrat, qui est caput nostrum, ut vestiatur, ut Ecclesia illi haereat.